- SCABELLUM
- SCABELLUMGraece ὑποπόδιον, ad verbum Suppedium, unde σουππέδια apud Nicetam pro scabellis, quae pedibus supponuntur. Graecis recentioribus ποδαρούλια, quam tamen vocem Eustathiusinterpretatur γυναικεῖα ὑποπόδια, muliebria scabella, quae ἀίθρανα Suidae, ἐκ τοῦ αἴθειν, quod per foramen eorum, prunarum inclusarum calore, hiemali tempore calesianr. Latinis quoque pedicula, unde pedicularii iisdem dicti, qui Graecis ποδοψόφοι. nempe in Theatris saltationibusqueve Veter. qui pede pulpitum percuriobant ad incentivum dandum, calceô id ferreô aut ligneô faciebant; cuiusmodi lignea sandalia Latini videntur scabella appellâsse, vel quod instar scabellorum ex ligno essent, vel quod scabella potius essent revera, h. e. ὑποπόδια, quae pede feriebantur cum lignea aut ferrea solea, ut sonantior ederetur crepitus. Cuiusmodi crepitaculi genus et insacris et in theatris fere semper cum symphoniis, tibiis, cymbalis aliisque crotalorum generibus. iungebatur. Cicer. pro Caelio. Mimi ergo iam exitus, non fabulae: in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, deinde scabella concrepant, aulaeum tollitur. Augustin. de Musica l. 4. Veluti cum Symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriantur, cerlis quidem numeris ---- sed tamen tenore perpetuo: ita ut si tibias non audias, nullô modô ibi notane possis, quousque procurrrat connexio pedum et unde rursus ad caput ???deatur. Quia autem sine ulla toni variatione, tenore quôdam perpetuô et aequali ad pedem feriebantur, (uti quoque alibi diximus) inde etiam ex Graeco syntona sunt appellata, uti discimus ex Quintiliano l. 9. c. 4. Praeterea vero et testarum crepitus saltantibus Pantomimis adhibebatur, strepitus item digitorum, alia; quae omnia crepitaculorum genera solis constabant rhythmis, et in ea Musicae parte ponebantur, quam Khythmicam vocârunt Veteres. Vide pluta hanc in rem apud Casaubon. ad Caligul. Sueton. c. 54. ubi Aquitanis Hispanisque cascabellos etiamnum dici, et Rabbi Ionam vocem quoque usurpare, in Gap desc: Hebrew, inter alia, notat: Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 19. et hic passim, inprimis in vocibus Crupezia et Pedicularii. v. 117.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.